carmina libraria Conradus Celtes, ars versificandi

Testo base di riferimento: Lipsiae, Landsberg, 1494


Carmina necte modis vehemens dum torreat aestas;

      Aestuat et cancer, carmina necte modis.

Carmina, crede mihi, facient te ad sidera notum

      Et tua quam quaeris fama perennis erit

5

Carmina necte modis: aderit tibi flavus Apollo

      Pyeridumque cohors castalidesque deae.

Deae tibi praestabunt plectrum cytharamque canoram

      Et dabit eloquium Phoebus in arte sacrum.

Carmina necte modis sunt mores carmine scripti

10

      Et quae secreta philosophia docet.

Adde quod arcana scribuntur carmine fata

      Quaeque eoa sudet callida in arte maga

Ne tamen ignores aderunt tibi in arte libelli:

      Calcographus pressit me duce doctus eris.